- PETRUS
- I.PETRUSArchipresbyter Romanus, Schismatis auctor, post Iohannem V. a clero, sicut Theodorus aemulus eius, a militibus electus est. Cui tamen Canonis electio finem imposuit. Anastas. in vit. Pontif. Baronius in Annal.II.PETRUSComes Alenconius, quintus fil. S. Ludovici. Obiit Salerni, A. C. 1283. improlis.III.PETRUSEpiscopus Hierosolymitanus, successit Iohanni A. C. 525. Ingens Zelotes: subscripsit tamen ingratus Edicto Iustiniani, contra 3. Capitula evulgato. Obiit A. C. 546. Niceph. in Chron. Facundus l. 1. Eugar. l. 4. Vide Petrus Casa, et Petrus Pala.IV.PETRUSOlaus, vide Olaus.V.PETRUSPresbyter Ecclesiae Edessanae. Varia scripsit, imprimis epicedium S. Ephremi. Gennad. Catal. Ill. Vir.VI.PETRUSPseudoepiscopus Constantinopolitanus, Monothelita, Pyrrtho surrogatus A. C. 653. Obiit A. C. 656. Baronius in Annal. Vide Petrus Thomas.VII.PETRUScognomine pusillus Carolus Magnus, Comes Sabaudiae, septimus fil. Thomae I. Sacris destinatus contra animi propensionem, petiit ab Amadeo fratre, portionem hereditatis natalibus suis dignam: Animô et virtute inclitus. In Angliam transiens, Henrico III. a Consiliis et legationibus fuit, variis ab ilklo terris donatus. Bonifaciô dein Amadei filiô mortuô A. C. 1263. revocatus, ad successionem, exclusis nepotibus eius ex Thoma Flandriae Comit. fratre, obiit A. C. 1298. Animosus, prudens, felix aliquot accessionibus auxit Sabaudiam. Guicheno Hist. Sab.VIII.PETRUSdictus Alemannus, Rex Hungariae, nepos ex Sorore S. Stephani, huic successit, A. C. 1638. Quod nimium Germanis faveret, pulsus ab Hungaris, A. C. 1042. restitutus est, ope Henrici III. Imperatoris A. c. 1044. Tandem a subditis, in venatione, captus et visu orbatus, obiit. Bertius l. 2. rerum Germ. Bonsin. Hist. Hung.IX.PETRUSnomen unis Apostoli ex duodecim, a Christo Domino suo sic nominati, Ioan. c. 1. v. 43. qui primus Simon dicebatur. Ceterum de vira et gestis Sancti Petri, vide Salmeronem Tom. 12. Tract. 60. p. 387. Compendium eius historiae hoc est: Bethsaida oriundus, Simonis nomen habuit, Petrus postea dictus, cum ab Andrea fratre, ad Christum adductus, ad Apostolatum vocaretur, Ioh. c. 1. v. 43. Christo, in Mari occursurus, timuit, Matth. c. 4. v. 30. Illum, veram et unicam Ecclesiae petram confessus, Matth. c. 16. v. 16. factus est unus, ex duodecim fundamentis Ecclesiae, Ephes. c. 2. v. 20. Apocal. c. 21. v. 19. exsistente univô imô Angulari lapide Iesu Christô, Ephes. c. 2. v. 20. Obiurgans Christum, de imminente sua passione verba facientem, Satanas a mitissimo Agno appellatus est, et ab ipso abscedere iussus, eodem. Matth. teste c. 16. v. 23. Eius gloriam vidit, cum Iacobo et Iohanne, c. 17. v. 1. Nihilominus; quae hominis infirmitas est, cum sibi relinquitur, Dominum suum tertiâ vice abnegavit, Matth. c. 26. v. 69. et seqq. postquam, non exspectatô ipsius iussu, in Malchum gladium strinxisset. Ad paenitentiam admissus, Apostolatui, quô exciderat, restitutus est, Ioh. c. 21. v. 15. Post ascensionem Christi, cuius testis erat cum reliquis Apostolis, Actor. c. 1. v. 13. cum iisdem Spiritus sancti donis cumulatissime perfusus, c. 2. v. 14. magnô Zelô contionari, miraculisque doctrinam Euangelli consirmare coepit. Concilio I. Hierosolym. in quo Praesidem agebat Iacobus, Actor. c. 15. v. 13. columma dictus, iuxta Petrum et Iohannem, Galat. c. 2. v. 9. interfuit. Concreditum dein sibi Apostolatum Circumcisionis, Galat. c. 2. v. 7. ficut Euangelium praeputii Paulo, e tertio caelo reduci, egregie obivit, nisi quod, dum in illorum gratiam cum Gentibus edere renuit, increpitus est, Gallat. c. 2. v. 11. et seqq. a paulo, Gentium Apostolo. Divinas dein Epistolas suas binas, ad advenas dispersionis, per Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam et Bithyniam scripsit: in quibus Unicum illud animarum nostrarum λύτρον, Sanguinem pretiosum agni inculpati, et incontaminati, CHRISTI, 1. EP. c. 1. v. 19. unicum medium Christum cognoscendi, firmissimum illum sermonem, vel lucernam in obscuro loco splendentem, etc. 2. Ep. c. 1. v. 19. fidelibus inculcat: de Antichristi initio, indole, artibus et poena eosdem praemonet, 2. Ep. c. 2. etc. An Romae fuerit? desceptatum iam olim acriter. Saltem non Ecclesiam illam fundâsse, vel sub Claudio ibi fuisse, ipsa series historiae ActuumApostolicorum collata cum Epistola ad Galatas et ad Romanos, evincit: Raptum eum Romam Persecutione I. sub Nerone fervente, cum Paulo, aliisque fidelibus, ex Provinciis martyriôque ibi coronatum, An. 67. Imperii. Neronis A. 13. quidam volunt: post quam Ecclesia florentissima, vel a Barnaba sub Tiberio, vel a Spectatoribus Missionis Spiritus Sancti domum reducibus, vel ab Andronico et Iunia, cognatis Pauli, vel ab Urbano, Coadiutore Pauli in Christo, fuisset fundata. Paraeus, in 1. c. Rom. Bulling in c. 16. Euseb. l. 2. c. 2. Tertullian. Apol. c. 5. Oros. l. 7. c. 4. Cum reliquis Apostolis et fratribus Domini, sororem uxorem circumduxisse, 1. Corinth. c. 9. v. 5. legitur, cum Paulus caelibem egerit vitam. Haec paulo ante Martyrii coronam nacta est, inclamante B. Petrô, O Coniux, memento Domini! Vide Auctores Laeto, Compend. hist. Univ. p. 26. citatos, etc. In I. Eius Epistolam exstant: Alleii Praelectiones, Angl. in fol. Londini. Amesii Lectiones, in duodec. Bibliandri Comm. in octav. Clementis Alex. similiter. Crellii Socin.Commentar. in c. 2. Fevardentius. Folengii Comment. in octav. 1555. Gerhardus, Hegendorffii Annotationes, Basileae 1529. Laurentii Commentarii, in quart. Amstelod. 1641. Lutheri Enarratio, et Maioris. Pareus. Schlichtingius, Socin. Schotani Contiones, in quart. 1644. Franeq. Selnecceri Comment. Welleri Enarratio, in octav. Lipsiae, 1567. 1568. Winckelmanni Comment. in octav. Giessae, 1608. Vide Crowaei Elench. In II. Epist. prodierunt: Amesii Lectiones. Bibliander, Fervardentius. Folengius. Gerhardus. Hegendorffius. Laurentius. Lutherus. Medi Expositio c. 3. Angl. Maior, Pococki in 2. Petri, Sasboldi Explicatio. Schlichtingius. Socin. Schotanus. Selneccerus. Wellerus. Winckelmannus. Ibid. De egregio hoc Apostolo plura apud Clem. Alexandr. tractat. de Sermon. Euseb. in Chron. et Histor. etc. Coeterum, quosdam Dpistolam eius posteriorem reiecisse, docet Euseb. Histor. Eccl. l. 3. c. 24. Contra Acta, item Apocalypsin iactarunt alii, quam in nonnullis quoque Palaestinae Ecclesiis, quotannis die Parasceves, legi solitam, tradit Sozom. l. 7. c. 19. de Actis vero vide Eusebium ubi modo, l. 3. c. 3. Etiam Euangeliô Petri usos esse Nazarenos. legas apud Theodoretum Haer. Fab. l. 2. c. 2. Vide Suicerum Thesaur. Eccl.X.PETRUStertius Imperator Orientis, e Latinis, fil. Petri Cortenaei: Maritus primo, Agnetis Niverniae, dein Iolandae Hannonicae, sororis Balduini et Henrici Imperatorum. His, ex parte uxoris, successit, coronatus A. C. 1217. sed a Theodoro Comneno, Principe Dyrrachino, per insidias, in convivio oceisus est, A. C. 1218. Eius primogenitus Philippus. contra Gallos, in praelio ad Bovinas conflixit, in Avenionis dein obsidione, mortuus A. C. 1226. Robertus vero et Balduinus, filii sequentes, prudenti Iolantae matris, imperium tenuerunt. Pater eius filius erat quintus Ludovici VI. Crassi, qui fratri Ludovico Iunior. in Orientem comes, obiit A. C. 1182. aetat. 63. Continuat. Aimonii, Rogerius Hoveden. Guil. Tyr. Histor. l. 21. c. 30. etc. Antissiodorensis quibusdam hic Imperator dicitur, quod socer eius Guido Comes Nivernius, Antissiodorensis etc. esset.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.